Full view of a note about event related to functions/offices/roles
Source information and iterpretation
Information in source format/language | Event (interpreted) | |||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
First name: | Albertus [Albert/Wojciech] |
| ||||||||||||
Surname: | Lencucky | |||||||||||||
Social origin: | --- | |||||||||||||
Father's name: | --- | |||||||||||||
Place of origin: | --- | |||||||||||||
Event type: | trwanie funkcji | |||||||||||||
Function/office/role: | decanus | |||||||||||||
Place/Institution: | Facultas Artistica, (wydział filozofii/sztuk wyzwolonych {Uniwersytetu Krakowskiego}) | |||||||||||||
Date: | Apr 3, 1648 | |||||||||||||
Comment: | --- |
Full contentes of the source note
Source: Liber Conclusionum maioris Collegii Universitatis Cracoviensis 1592-1681
Note fragment 1 , Page/tab number in the source: 224
Loca ad mensam et canonicatus s. Annae.
Anno eodem 1648, die autem illius Aprilis mensis 3, quae fuit Veneris, data fuit convocatio in forma solita ad loca vacantia et ex ordine accipi debita accipienda [--].
Note fragment 2 , Page/tab number in the source: 225
[--] Adamus Draski sacrae theologiae licentiatus privatim renuntiatus, decanus S. Floriani, provisor Collegii Vladislaviani et Contubernii Iagelloniani ad primam mensam accepit locum. Ideo quia cum renuntiatus esset privatim sacrae theologiae licentiatus et publice hoc ipsum consequi non posset ante responsionem pro loco inter [--] sacrae theologiae doctores [--] Pauli Hercii sacrae theologiae doctoris Romani, custodis S. Floriani, decani Opatoviensis propter infirmitatem [--] Iacobi Vitellii sacrae theologiae doctoris, canonici Cracoviensis, Academiae rectoris et procancellarii, ad quem hic munus renunciandi publice utpote ad decanum sacrae facultatis et vicecancellarium spectabat, esset tamen brevi et renuntiandus publice et promovendus [?] in sacrae theologiae doctorem.
Ad eandem mensam primam locum occupavit iure iam quaesito sibi per obtentum locum inter sacrae theologiae doctores [--] Paulus Hercius sacrae theologiae doctor, custos S. Floriani, decanus Opatoviensis. A tertia mensa [--] ascenderunt ad secundam mensam in loca vacantia: [--] Matthaeus Krasniczki sacrae theologiae professor et [--] Andreas Kucharski sacrae theologiae professor, canonicus S. Floriani uterque.
Note fragment 3 , Page/tab number in the source: 226
Canonicatus S. Annae vacantes post ascensum [--] Matthaei Krasniczki et Andreae Kucharski sacrae theologiae professorum ad canonicatus S. Floriani collati sunt [--] Lucae Piotrowski regio professori et Alberto Łancucki regio similiter professori et pro tunc Domus praeposito et Facultatis Artisticae decano [--].
Magister Albertus Lencucky praepositus manu propria.
Comment to note fragment:
Autograf Wojciecha Łańcuckiego.