Full view of a note about event related to functions/offices/roles
Source information and iterpretation
Information in source format/language | Event (interpreted) | |||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
First name: | Albertus |
| ||||||||||||
Surname: | Dąbrowski | |||||||||||||
Social origin: | --- | |||||||||||||
Father's name: | --- | |||||||||||||
Place of origin: | --- | |||||||||||||
Event type: | trwanie funkcji | |||||||||||||
Function/office/role: | canonicus | |||||||||||||
Place/Institution: | ecclesia collegiata s. Floriani, (kolegiata św. Floriana na Kleparzu (koło Krakowa)) | |||||||||||||
Date: | Apr 17, 1654 | |||||||||||||
Comment: | --- |
Full contentes of the source note
Source: Liber Conclusionum maioris Collegii Universitatis Cracoviensis 1592-1681
Note fragment 1 , Page/tab number in the source: 288
AD 1654, die vero 17 mensis Aprilis, data fuit convocatio [--]. Dato eidem loco [--] primo investitus est in praepositum Collegii [--] Ioannes Racki regius professor. Secundo promoti sunt ad mensam ordine debito. Et quidem ad primam mensam morte et obitu [--] Ioannis Cynerski canonici Cracoviensis vacantem primum locum acccepit [--] Ioachimus Speronius sacrae theologiae doctor Romanus [=S.T.D.R], in Academia sententiarius, decanus S. Floriani. Secundum accepit [--] Andreas Kucharski sacrae theologiae professor, custos S. Floriani. Tertium locum accepit
Note fragment 2 , Page/tab number in the source: 289
[--] Lucas Piotrowski, primus regius professor et generalis oeconomus Universitatis, quartum locum accepit [--] Stanislaus Wieczorkowski sacrae theologiae sententiarius, canonicus S. Floriani. Ad secundam mensam primum locum accepit [--] Albertus Dąbrowski sacrae theologiae professor, canonicus S. Floriani, secundum locum accepit [--] Albertus Papenkowic sacrae theologiae professor, canonicus S. Floriani, tertium accepit [--] Nicolaus Sulikowski sacrae theologiae professor, canonicus itidem S. Floriani, quartum accepit [--] Martinus Radziminski professor Trądnowicensis, quintum accepit [--] Martinus Słonkowic medicinae doctor, sextum [--] Adamus Młynkowic decanus S. Annae, professor Zielonecensis. Ad tertiam quoque mensam suo ordine acceperunt loca: et primum quidem per plenipotentem legitimum accepit [--] Matthias Zyskiewic regius professor, secundum (tantisper antequam exeat ex Collegio) accepit [--] Stanislaus Tęmberski regius professor, tertium accepit [--] Florianus Lepiecki Tylicianus professor, quartum accepit [--] Sebastianus Stryiewic astrologus ordinarius, quintum [--] Christophorus Ziomkiewicz regius professor, sextum autem [--] Ioannes Racki regius professor. Tertio in eadem convocatione electi sunt (post promotionem factam ad mensas suo ordine et solidatam gresso) electi sunt in consiliarios Domus: primum quidem consiliarius maior a prima mensa [--] Ioachimus Speronius sacrae theologiae doctor Romanus etc.; secundus vero consiliarius minor a tertia mensa [--] Florianus Lepiecki Tylicianus orator idque ratione vocationis primae [?] ad Collegium.
Magister Ioannes Racki praepositus Collegii Maioris manu propria.